sábado, 14 de enero de 2012

Libro



Euroclassica Newsletter
Number 20, January 2012


FERENDUM ATQUE SPERANDUM
Lutetiae a. d. VII Kal. Sept.
Cari amici
Gratias omnibus agere decet pro mandato quod nunc mihi datis, sed in primis gratias plurimas referre oportet Alfredo, foederationis nostrae praefecto, quia ingens et arduum opus maxumo labore confecit.
Decet postea gratias agere collegis qui cum eo foederationem nostram quattuor annos rexerunt, in primis Paulo efficientissimo ministro. Gratias postremo ago Galliae collegis qui Lutetiae omnia diligentia maxima paraverunt.
Hoc mandatum et oneri et honori mihi est. Onus quidem grave est. Omnibus civibus Europae sunt enim nubila tempora; homo classicus, homo sensu stricto politicus, ab homine œconomico interfectus est. Nos enim ab initio acrem pugnam pugnamus. Nobis hostes rei publicae ministri, senatores atque consules sunt. Sunt etiam nobis hostes collegae quidam in scholis. Acerrimus hostis tamen apud nos situs est; est enim hostis lassitudo et fastidium et desperatio. Est enim hostis inopia iuvenum qui ad moenia tuenda parati sint. Latinarum et Graecarum litterarum studio sunt enim nubila tempora. Non est tamen tempus molestae senectutis, sed iucundae iuventutis. Iuvenes enim sunt. Sed ubi sunt? Sunt enim iuvenes, sed absunt, desunt. Necesse est eos in foederationem a nobis quam primum adduci. In hoc convulso universo nos quidem lux et spes; nostra omnis vis in Latinis Graecisque litteris sita est.
Est autem mandatum honori mihi qui annum iam primum et vicesimum ab EUROCLASSICA condita usque in officio maneo. Animus meus strenue ad laborem paratus est.
Necesse est scholas et academias nostras augere et locupletare, novas academias condere. Europaeum Curriculum perficere oportet, Italiae et Graeciae societates in foederationem nostram quam primum reducere, imaginem et opera foederationis per omnes nationes Europae promovere. Vox nostra apud Europaeum Concilium audienda est, docentium atque discipulorum conventus fovendi sunt... Arduum enim est opus.
Sed « cum vos considero, amici, cum vestrum laborem et studium aestumo, magna me spes victoriae tenet; animus, aetas, virtus vestra me hortantur, praeterea necessitas qui etiam timidos fortes facit. Ferendum quidem atque sperandum ».
Nunc fide et spe pleni, domum redite, memores tamen operis non facti sed perficiendi. In vobis omnibus fides mea sita est. Conventus fuit. Valete.
Ab Iosepho Ludovico Navarro

Contents

Executive Committee 4
Bank Account 5
Directors of Academies 5
ECCL – European Certificates for Classics 5
Website and Webmasters of Euroclassica 6
Editor of Euroclassica Newsletter 6
Assistants 6
Financial Report 7
Annual Conference in Vilnius, August 31-September 2, 2012 10
Report of the General Assembly in Paris, 26th 2011 15
Rapport de l’Assemblée Générale d’Euroclassica 19
Conférence annuelle EUROCLASSICA, Paris 25-27 août 2011 23
Rapport de l’Academia Ragusina II, Dubrovnik, 26-30 avril 2011 28
Report on the Academia Homerica 2011 29
Announcement of Academia Homerica 2012 30
Announcement of Academia Latina IV, 2nd –9th August 2012, Rome 34
Members of Euroclassica and their Representatives in the General Assembly 36
Members associated, cooperators, and contacts 40